Charter Document - 04210304
Charter Number: | 04210304 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1287 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Albertus Dei Gratia Dux Austrie et Styrie dominus Carnioloe Marchioe ac portus Naonis vniuersis presentem paginam inspecturis volumus esse notum quod strenuus vir Leutoldus de Chunringe Pincerna Austrioe fidelis noster dilectus motus fidelitatis puritate qua Ratisbonensem Ecclesiam sincere prosequitur volens que proprie Saluti consuleri in remedium anime sue et progenitorum suorum professus est et recognovit publice coram nobis quod castrum Windekk quod a venerabili patre domino Heinrico Ratisponensi Episcopo et suis predecessoribus nec non a Ralisbonensi Ecclesia possedit hactenus et nunc possidet titulo feodali sicut per eum ex superhabundantj corporali iuramento in nostra presentia et probatum cum omnibus suis pertinentiis cultis et incultis quesitis et inquirendis pratis pascuis aquis Silvis nemoribus piscarijs judiciis oppidis villis et foris Swertperg et Tragoeum que inter cetera exprimi placuit nominatim ac aliis possessionibus seu redditibus et iuribus quocunque nomine nuncupantur sive in termino Riedmarchie qui Luz vulgariter dicitur sive extra fueriut situate post obitum suurn si absque heredibus decesserit sine contradictione qualibet et predictam Ratisponensem Ecclesiam integraliter revolvi debeat absolute promittens firmiter et districte quod nec in vita nec in morte Castrum prefatum vel quicquam de appendiciis eiusdem ab Ecclesia Ratisponensi alienare debeat vendere vel obligare infeodare vel alias distrahere quoquomodo Tenetur etiam idem Leutoldus domino Episcopo prenotato cum castro predicto et ad idem Castrum redditus triginta Librarum denarioram Viennensium assignare sive feodi a Ratisbonensi Ecclesia vel proprietatis nomine appellentur et omne ius proprietatis si quod in eisdem redditibus prelibatum Chunringerium respicit transibit sine exceptione ad Ratisponensem Ecclesiam supradictam inclusit insuper iuramento suo prenotato Quod de predicto Castro et suis attinentiis nullum alienationis seu infeodationis contractum usque ad presens recognitionis tempus fecerit sed omnia fuerint absoluta Quilibet quoque Capitaneus qui etiammodo de scitu et favore predicti Heinrici Episcopi et Successorum suorum in predicto castro locandus est dummodo sit de numero militum Chunringerii prestabit corporaliter iuramentum quod post mortem ipsius Chunringerii dictum Castrum cum omnibus suis attinentiis predicto domino Episcopo Heinrico aut successori suo pro tempore existenti vel gerenti vices suas vel si sedes Ratisbonensis vacauerit procuratoribus qui ex parte Ratisponensis Capitulj fuerint constituti sine cuiuslibet recusationis obstaculo et sine captione assignare libere nullatenus contradicat predictus autem Heinricus Ratisponensis Episcopus affectum predicti Chunringerii benigna reconpensatione occurrens forum suum Cell et Curiam in AKShouen cum omnibus feodis que predicto domino Episcopo in eodem Luzz iam dudum de iure vacare coeperunt vel vacauerint in futurum iuribus pertinentiis et redditibus eorundem assignauit nomine precarij Chunringerio prenotato tenenda tantum pro tempore vite sue ita vt quamdiu vixerit nihil sibi per uenditionem infeodationem obligationem vel quemcunque alienationis modum liceat alienare vel distrahere de eisdem sed postquam migrauerit de hac vita unacum predicto Castro ac attinentiis eiusdem ad Ratisbonensem Ecclesiam redire debeant absolute Si vero heredes procreati fuerint per Chunringum prenotatum ad eosdem castrum antedictum et omnia eidem attinentia Vnacum predicta Curia Aksthouen et feodis in pre dicto Luzz antequara heredes habuerint vacatis iure feodi devolventur forum autem Cell cum omnibus suis curibus et pertinentiis ad Ratisponensem Ecclesiam revertetur Est autem postremo id adiunctum Quod si heres vel heredes a predieto Chunringerio fuerint acquisiti qui tamen patre superstite in fata decesserint Eadem tamen prole sic momentanea non obstante Omnia et Singula supradicta in suo Robore permanebunt In Signum autem possessionis que Nuz vnd gwer communi vocabulo appellatur et quam dominus Episcopus in predicto Castro Windek et omn bus suis pertinentiis iam recepit a Chunringerio pretaxato qui eadem castrum et attinentia si ut dictum est pueros non habuerit Ratisponensis Ecclesie sub nomine recommisi tantummudo reservabit de Possessionibus Castri Windek Sexaginta denarios de Swertperg triginta denarios et Trageum triginta denarios et pro judicio proprietatis de Cell dimidiam Libram Denariorum de Akshouen triginta denarios usualis mouete eidem domino Episcopo annis singulis persoluentur In cuius rei testimonium et cautelam presentes literas sigillorum videlicet nostro predicti domini Heinrici Episcopi nec non supradicti L de Chunring munime placuit communiri Testibus qui presentes aderant subnotatis videlicet domino Wernhardo Venerabili patauiensi Episcopo Vlrico proeposito Ratisponensi Magistro Heinrico de Triveya Decano Brixinensi Heinrico de jnne vicedecano et Cannonico Patauiensi Magistro Vlrico doctore decretorum Reynoldo Cannonico Ratisponensi Magistro Benzone Cappellano nostro dilecto Magistro Gotfrido prothonotario Magistro Ortlibo doctore decretorum Bonnone et Philippo notario et Cannonico veteris Capelloe Ratisponensis Nobili viro Vlrico de Toufers et Hugone filio eiusdem Friderico Dapifero de Lengpach Heinrico de Ehrnuells Friderico de Hausekk Hermanno de Wolfgerstorf Chunrado de Pilichdorf Calhoho et Rimperto fratribus de Eberstorf Ekardo de Viehdorf Hermano de Wisent Rickero dicto Smirl Rimbotone de Meilnhart Heinrico Panholz Vlrico de Stauff Herbordo de Smidhing Militibus et aliis quam pluribus fide dignis Datum Viennoe Anno domini MCCLXXX septimo in die Sancte Catharine Virginis