Charter Document - 04210301

Charter Document - 04210301


Charter Number: 04210301
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1287
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Marquardus dictus Prevhauen de Styra publice recognoscens profiteor et declaro presentium inspectoribus vniuersis Quod cum inter jllustrem et magnificum dominum meum albertum ducem Austrie et Styrie ex vna et me ex altera parte super molendino sito sub Castro in Styra questionis materia verteretur ego motus racionabiliter eidem molendino et suis attinentiis vniuersis renunciaui et renuncio pro me et meis heredibus omnibus cedens simpliciter omni juri et actioni que michi in dicto molendino et suis pertinenciis ac vsibus competebant vel conpetere videbantur facta michi tamen illa domini mei ducis gracia specialj quod dictum molendinum teneam pro tempore vite mee suis emolumentis quiete et libere fruiturus me vero defuncto predictum molendinum integraliter transeat et sine lite perpetuo reuertatur ad manus iam dicti domini mei ducis actione cessante qualibet possidendum In cuius rei testimonium presentes litteras sigillorum mei Bertoldi fratris et Heinricj filij mei munimine roborauj Datum in Styra anno dominj millesimo ducentesimo octogesimo septimo jdibus februarij Ego Heinricus filius Marquardi predicti sigillo carens proprio patris mej sigillo presentibus sum contentus