Charter Document - 04210297

Charter Document - 04210297


Charter Number: 04210297
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Rudolfus dei gratia sancte Salzburgensis Ecclesie Archiepiscopus apostolice sedis legatus profitemur et constare volumus universis quod in contractu permutationis quem cum venerabili in Christo fratre nostro domino Heinrico Ratisponensi Episcopo et Ecclesia sua fecimus promisimus bona fide quod abhinc usque ad festum sancti Georii proxime affuturum et deinde infra annum omnes et singulos redditus feodorum que olim Comites de Ortenberch in districtibus Mense a Ratisponensi Ecclesia tenuerunt et universos redditus Ecclesie in Aychpach sine dolo et omni malo ingenio diligenter et fideliter inquiremus ipse vero dominus Ratisponensis Episcopus infra predictum terminum omnes redditus feodorum que a nobis et Ecclesia nostra in Parochiis Brichssen Sel et Rordorf a quibuscunque habentur vel sunt habita usque modo simul cum redditibus earundem Ecclesiarum in quibus nobis jus competiit patronatus omni captione diligenti scrutinio promisit exquirere similiter bona fide ut post fidelem indaginem utrobique facta collatione omnium permutatorum reddituum equa lance Ecclesia nostra vel Ratisponensis cui plus cessisse videbitur et que pinguiorem partem inventa fuerit recepisse alteri Ecclesie tenebitur per similia feoda resarcire vel si magis placuerit excessu a parte majori de falcato permutatio ad equalitatem debitam reducatur Datum Auguste anno domini MCCLXXXVI in purificatione beate Virginis in predictorum testimonium et evidentiam pleniorem