Charter Document - 04210293

Charter Document - 04210293


Charter Number: 04210293
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1285
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Henricus miseratione divina Abbas Admontensis scriba Styrie et superioris Austrie universis presentium inspectoribus volumus esse notum quod vlricus et Henricus fratres filii sororis nostre subscripta feoda quorum proprietas et Dominium ad Ecclesiam Frisingensem pertinere dinoscitur ex antiquo a manibus reverendi in christo Patris Domini Emichonis venerabilis Episcopi Frisingensis receperunt feodali titulo possidenda videlicet tam feudo prope Jastorf quod vulgo dicitur in der Planitz et unum an dem Stalpaum et rursum aliud ibidem item Hubam in veustritz item duas hubas in polano et unam in Rotenmanne item tres hubas in Hinterekke rivinik et Grillenperge Ne autem super hoc aut predictorum feudorum dominio aliqua in posterum lis vel dubium creetur hanc cedulam presentibus et recognoscentibus predictis vlrico et Henrico conscribi fecimus ac nostri sigilli munimine roborari presentibus testibus subnotatis videlicet comite Gerhardo Preposito sancti Andrm Frisingensi domino Friderico preposito Mosburgensi Domino Emichone preposito Werdensi Magistro Rudgero curie nostre notario Domino chunrado Grabnerio Domino Wlvingo de Haunowe Domino Ekhardo de Vihdorf Domino Alberto pretio militibus et aliis fide dignis Datum apud Weltz Anno domini Millesimo CCLXXXV tertio Idus aprilis