Charter Document - 04210290

Charter Document - 04210290


Charter Number: 04210290
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1284
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Berhtoldus dei gratia Babenbergensis Episcopus notum esse volumus vniuersis has litteras inspecturis quod nos inherentes vestigiis antecessorum nostrorum qui monasterium in Aspach extulerunt singularibus promotionibus et ditauerunt eidem Monasterio ac dilectis nobis in christo domino abbati et conuentui dicti loci hanc facimus gratiam singularem Quod quatuor naues quas in lacu nostro Aterse de bonis eorum Lengort habuerunt dimittimus et esse volumus precise et simpliciter a quolibet obsequiorum genere nobis et nostre ecclesie abinde exhibendo deinceps liberas et solutas cum etiam dicte naues a retroactis temporibus antecessorum nostrorum libere fuerint absolute In huius rei memoriam presentes litteras nostro sigillo iussimus roborari Testes vero huius rei sunt dilectus auunculus noster Heinricus de Eberstein canonicus Babenbergensis Chunradus et Ditricus nostre Curie capellani et Notarii fideles nostri Heinricus de Zabetstein Eberhardus de Stolzenrad Alramus officialis noster de Aterse Fridericus Saxo de Osterhouen Engelschalcus de Hag Heinricus Ziteman et alii quam plures Datum in Osterhouen Anno domini Millesimo Ducentesimo octuagesimo quarto VI Idus Maii