Charter Document - 04210288
Charter Number: | 04210288 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1284 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Albertus Dei gratia Dux Austrie et Styrie Dominus Carniolie Marchie et Portus Naonis Vniuersis presentes literas inspecturis uolumus esse notum tenore presentium non minus profitentes quod nos ad instar serenissimi domini et genitoris nostri karissimi Romanorum regis semper Augusti gratias libertates et immunitates si quas strenuus Vir Vlricus de Capella dilectus fidelis noster ex concessione et gratia principum terre habuisse dinoscitur hactenus et hucusque tales uidelicet ut omnia uictualia sua tam in aquis quam in terra deducere sine thelonio et muta libere debeat hinc et inde et quod nullus officalium iudicum seu preconum in homines et bona ipsius Jurisdictionem et Judicium exerceat aliquale exceptis tribus articulis scilicet homicidio furto et etiam mulierum oppressione uiolenta qui quidem articuli cum sanguinis importantes debent generali iudicio reseruari sic tamen quod rej illorum facinorum non alio amictu quam cincti cingulo generali iudicio presententur predicto Vlrico concedimus innouamus et presentis scripti patrocinio approbamus In cuius rej testimonium presentes literas sigillo nostro mandauimus communiri Datum Wienne V Kal Octobris MCCLXXXIV