Charter Document - 04210285

Charter Document - 04210285


Charter Number: 04210285
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Qve confirmat uox testium et uiuax littera permanere merito debent inconcussa Noscant igitur tam presentes quam posteri presentem paginam inspecturi quod ego Heidenricus de Heichenbach cum consensu et fauore beniuolo filij mei Heinrici duos mansos super acria in Horowe pro filii mei Chunradi nec non et omnium predecessorum meorum remedio et mea meeque cognacionis salute donaui sancte Marie in Slage in subsidium fratrum in ea christo militancium contuli et concessi absolute pro sexaginta libris redimendos In cuius rei testimonium presentem pagellam prelibate domui sancte Marie mei sigilli et Pilgrimi de Valchensteyn et domini Rvdelini sepe dicti ecclesie prepositi munimine tradidi confirmatam Huius rei testes sunt ego Heidenricus filius meus Heinricus Patruus meus Rudigerus uocati de Heichenbach Pilgrimus de Valchensteyn frater suus Rudolfus eorundem cellerarius Heinricus wincher filius eiusdem Otto Engelbertus Otto et Irnfridus fratres de Chlafpach vlricus de peunt Chunradus de charlspach ipsorum famuli dominus vlricus plebanus de pfarrchirchen Gameridus de familia sepe dicte ecclesie Heinricus Faber Vlricus de pvhel vlricus celler heinricus cognomento brucus et alii quam plures Datum in slage jn die sancti Martini Anno ab incarnacione domini MCCLXXXIIJ