Charter Document - 04210283
Charter Number: | 04210283 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Acta solemniter [] tenet oblivio nisi literarum fulciantur stabili firmamento Inde est quod Nos Henricus et Woko dicti de krummav notum esse volumus presentes literas audituris seu uisuris quod pater noster felicis memorie dedit et contulit Domui B Virginis in Plaga Pataviensis diocesis pro damnis illatis et remedio anime sue ecclesiam in Kirchschlag cum tribus mansis ibidem in foro ad dotem spectantibus et villam que dicitur Pfaffenschlag pleno iure et omni libertate nullis pactis et condicionibus interpositis libere et absolute in perpetuum possidendam Nos ergo predicti Henricus et Woko Donacionem patris nostri ratam habentes prescriptam ecclesiam in Kirchschlag cum tribus mansis ibidem et cum predicta villa Pfaffenschlag cum omnibus supradictis libertatibus damus et confirmamus iam dicte domui B Virginis in Plaga perpetualiter possidendum Vt vero nulli super bis dubium oriatur quia nullam plane habemus justiciam nec aliquis heredum ac successorum nostrorum habere poterit seu debebit in sepedicta ecclesia in Kirchschlag aut in bonis supradictis siue in iudiciis seu exaccionibus uel in aliis quibuscunque grauaminibus faciendis nisi quod sine omni utilitate et eciam grauamine plebani quemcunque prepositus superius prefate domus B Virginis de Plaga ibi locaverit sicut bona propria tenebimus fideliter defensare Si autem quod absit per Nos aut successorum aliquem nostrorum secus actum fuerit vel attentatum multociens dictus prepositus et fratres domus B Virginis in Plaga resistere [] et debebunt presencium testimonio literarum Vt autem prescripta robur habeant firmitatis presentes literas dedimus domui B Virginis in Plaga et fratribus ibidem sigillo solius Domini Wokonis quia ego Henricus sigillo careo appensione fideliter roboratas Datum anno Domini MCCLXXXIIJ octauo idus Junii Testes sunt frater Henricus Lugerius Radosta de Malotin Sdenko de Cypin Nemoye de Elenicz Vlricus Pualler Eberhardus Calvus Bernardus Odter et alii quam plures