Charter Document - 04210276

Charter Document - 04210276


Charter Number: 04210276
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Albertus dei gracia de Habspurch et de Kyburch Comes Lantgrauius Alsacie Illustris Romanorum Regis primogenitus et eiusdem per Austriam et Styriam Vicarius generalis ad vniuersorum noticiam deferimus profitentes quod nos attendentes grata et fidelia que dilectus fidelis noster Albero de Pucheim domino et patri nostro Serenissimo Regi Romanorum et nobis impendit obsequia et in antea impendere poterit graciora eidem Alberoni ad mandatum serenissimi patris et domini nostri predicti nobis mandantis quod sibi de aliquo Castrensi feudo sicut honori suo congrueret deberemus liberaliter prouidere Castrum in Clusa cum officio et prouentibus bonorum in Ischel nomine et iure Castrensis feudi duximus assignandum condicione tamen huiusmodi sub inclusa quod quandocunque principi terre Austrie supradictum Castrum una cum reditibus prenotatis repetere et retrahere placuerit ab eodem ex tunc idem princeps qui tunc pro tempore fuerit memoratum Alberonem de Pucheim uel ipsius heredes in septingentis talentis denariorum Wiennensium tenebitur expedire In cuius rei testimonium presentes litteras sibi dari iussimus sigilli nostri munimine roboratas Datum Wienne kalendas Julii Anno domini Mill CCLXXXII