Charter Document - 04210275
Charter Number: | 04210275 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam deprecatio iusti assidua et deuotio multum valent felixque memoria summum bonum Nos igitur Leutoldus Ulricus et Reugerus fratres dicti de Prueschinchen venerabilis Abbatis nec non totius conuentus Altouadensis ecclesie ordinis Cisterciensis sancte deuotioni inuolui cupientes felicique memorie nos humiliter committentes notum esse uolumus vniuersis quibus exhibitum fuerit presens scriptum quod eidem ecclesie predicte in Altouado mansum situm in Neuzadling cum omnibus suis reditibus et usibus pretaxatis soluentibus annuatim uidelicet VI metretas siliginis vno modio auene VI solidis denariorum Viennensium siue porco talento etiam pro Steura nec non alijs minutis seruitiis a nobis ibidem super altare gloriosissime virginis Marie iuste et rationabiliter delegatum concedimus et donamus perpetuo possidendum Vt autem hec donatio permaneat inconuulsa et rata omnimodis teneatur presentes sibi literas cum appensione nostri sigilli dedimus et munimine roboratas Testibus etiam subnotatis D Wernhardo de Schaumberch seniore nec non fratre ejus D Henrico filiisque eorum Henrico seniore et Wernhardo juniore D Hanrico de Rosenberch D Joanne venerabili plebano in Netolitz D Urso capellano nec non Rudolfho notario Prueschinchorum et alijs quam pluribus fide dignis Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo in Protivins in die S Aegydij confessoris