Charter Document - 04210273

Charter Document - 04210273


Charter Number: 04210273
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Pledge
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint vniuersi presentem paginam inspecturi quod ego Otto de offenhuosen obligaui vlrico fratrique suo Dietlino de waidenholtz vocatis medium mansum meum jn pevrbach prope forum locatam manu domini mei senioris wichardi de polleheym pro VI talento et pro duplici semine bis in anno seminando frumenti videlicet et avene tali laudamento subiecto quod si a festo natiuitatis domini huius anni per tres annos pecuniam ipsis non persoluero prenarratam eorum erit huoba pretacta superaddent quoque mihi tantum quantum preciosior videbitur Chunrado de ymperdorf nominato qui si non fuerit secundum consilium alicuius alterius amicorum suorum superaddere mihi debent si plus valuerit quam ipsi desuper prestiterunt Huius rei testes sunt Vlricus de ymperdorf Chunradus holtzmannus Otto de Bepach werenhardus de Harchirchen et alij quam plures quibus cognitum est hoc factum Actum anno domini MCCLXXXI post Natiuitatem dominj jn die sancti Siluestri pape