Charter Document - 04210272

Charter Document - 04210272


Charter Number: 04210272
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Rudolfus dei gracia romanorum rex semper augustus ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam volumus peruenire quod nos experte fidei puritatem qua strenuus vir vlricus de capella dilectus fidelis noster erga nos semper viguit benignius intuentes sibi et Elyzabet vxori sue ac suis heredibus vtriusque sexus procreatis uel procreandis ex ea aut aliis heredibus suis proximis octingenta talenta denariorum Wiennensium pro gratis suis obsequiis promittimus nos daturos pro quibus sibi bona nostra apud sanctum leonardum inter Stampham et Eistam cum decimis et aliis pertinentiis quecunque fuerint decimam in rotenstain houbas nostras spectantes ad dominium terre in Blasenstein forum Munspach cum suis pertinentiis curiam in winkel bona seu houbas in Sewarin attinentes domino terre et prouinciale judicium in machlande liberaliter obligamus obtinenda cum omni fructu tam diu quousque ipsi vlrico vxori sue et heredibus prenotatis plene data fuerit pecunia memorata et ut ipse vlricus propter fidem suam quam semper erga nos immaculatam laudabiliter conseruauit a nobis referat graciam ampliorem sibi omnia et singula que ipse vel heredes sui prefati de dictis bonis perceperunt siue percipient ex mera liberalitate donamus sic quod illesa conscientia cuncta percepta vel percipienda ante solutionem debiti principalis habere valeant nec conputare teneantur in sortem si quis vero super premissis ipsum vel heredes suos dictos impetierit contra illum nos vel quicumque dominus terre fuerit ipsos tenebimur defensare et dampna quelibet resarcire jn cuius rei testimonium presens scriptum exinde couscribi et maiestatis nostre sigillo fecimus communiri Datum Wienne VI nonas maij jndictione IX anno domini MCCLXXXI regni vero nostri anno octauo