Charter Document - 04210270

Charter Document - 04210270


Charter Number: 04210270
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Heinricus dei gracia Ratisponensis episcopus vniuersis presentes litteras inspecturis volumus esse notum quod inspectis deuotis et fidelibus obsequiis nobis et ecclesie nostre per dilectum fidelem nostrum Vlricum de cappella gratanter impensis et adhuc ut speramus imposterum inpendendis vniuersa et singula feuda que idem vl ab ecclesia nostra tenet et specialiter villam in chvoning de qua ipsum infeudauimus Sophye filie sue de Elysabet nunc vxore sua progenite contulimus tytulo feudalj volentes ut eadem filia et alij pueri de predicta vxore in futurum procreandj ipsis feudis gaudere debeant et eadem feudaliter possidere Si autem dicta filia quod absit decesserit nec prefatus vlricus ex eadem vxore alios heredes genuerit siue si geniti decesserint supradicta feuda Livkardj filie Gerdrudis prioris vxoris sue debent postmodum nichilominus remanere Insuper si affinis sepedicti vlrici videlicet Otto de Schala preter heredes decesserit feuda que idem O ab ecclesia nostra tenet volumus ipsi vlrico si tunc superstes fuerit nomine et iure feudj attinere In cuius rej testimonium presentes litteras eidem tradidimus nostri sigillj robore communitas Datum Ratispone anno domini MCCLXXX primo XV kalendas Julij