Charter Document - 04210268
Charter Number: | 04210268 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Wernhardus et Hainricus fratres de Schaumburch notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod ob divine remunerationis meritum et reverentiam gloriosissime Dei genitricis Marie Virginis Monasterio in Furstencelle in honore ipsius constructo Cisterc Ordinis concedimus damus et tribuimus liberam facultatem et potestatem omnimodam trans ducendi singulis annis omne vinum et victualia sua que in Austria eidem Monasterio proveniunt vel provenire poterunt quomodo libet in futurum et vasa similiter sive ligna qua pro eodem vino et victualibus colligendis transmiserint apud Aschach per omne nostrum Dominium sine exactione qualibet telonio sive muta a quibuscunque vel per quoscunque predictum vinum ipsius Monasterii vasa sive victualia deducantur In cuius rei testimonium presentes litteras sigillis nostris fecimus communiri Adnotatis testibus qui sunt hii Symon Capellanus Ex Militibus Hertnidus Chunradus de Furt et alii quam plures Actum et datum in Schaumburch anno Domini MCCLXXXI quarto Idus Septembris