Charter Document - 04210254
Charter Number: | 04210254 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Berhtoldus dei gratia Babenbergensis Ecclesie Episcopus Vniuersis christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem et sinceram in domino karitatem Cum auctoritate canonis que infirmari possunt precaueri debeant Cautum est ut ad modernorum memoriam et noticiam futurorum que fideliter inter bonos aguntur scripture testimonio conmendentur Notum igitur esse uolumus uniuersis ad quos tenor peruenerit huius scripti quod dilectus nobis in christo Wernhardus honorabilis Abbas Monasterii Sancti Mathei in Aspach a predecessoribus nostris fundati dyocesis Patauiensis ex parte sui eiusque conuentus efficaciter proposuit coram nobis quod Monasterium ipsius tam in hominibus suis quam in bonis infra districtus nostros uel prope existentibus per officiales nostros nec non aduocatorum iudices libertatum et iuris quibus a predecessoribus nostris fundatoribus loci eiusdem priuilegiatum fuerat ab antiquo sit fere solatio destituta Proposuit etiam quod priuilegia super hoc edita et conscripta in exustione ipsius Monasterii essent per incendium consumata et hoc se exhibuit cercius probaturum petens humiliter et deuote quatenus cum propter deum tum propter iusticiam tum etiam quod dictum Monasterium in Aspach ab ecclesia Babenbergensi per nostros est predecessores fundatum sibi dignaremur super propositis consulere et auxilium impertiri Cum igitur ex iniuncto a deo officio omnibus piis locis et maxime illis que a predecessoribus nostris sunt fundata subuenire et paterna sollicitudine eorum indempnitati consulere ut in statu bono et debito conseruentur cercius teneamur neve ad dissolutionem suarum libertatum uergant sumopere precauendo Cognito de ueritate quod priuilegia predecessorum nostrorum libertates iura et beneficia collata continentia sunt exusta habita insuper inquisitione studiosa per multos ydoneos honestos fide dignos maxime ecclesie nostre homines de infra scriptis iuribus Monasterii similiter sufficienter instructi legitimis documentis dignum estimauimus atque iustum nos debere predecessorum nostrorum uestigia imitari dicto loco iura et libertates ab ipsis collata diligentius conseruando Propositum itaque existit coram nobis iusticia mediante Quod homines in bonis Monasterii Aspacensis residentes tam in Atergev quam circa Hoenhart quam etiam circa Hofmarchiam in Ering in siluis nostris et in nemoribus sev in foresta omni usu et iure gaudere debent quo et nostri et sub eadem annalis seruicii pensione Preterea si homines ecclesie nostre in possessionibus dicti Monasterii fuerint instituti quamdiu ibi residere uoluerint officiales nostri eos inde non debent reposcere nec in eis medio tempore ius aliquod aut seruitium usurpare sed idem ius circa homines ipsius in bonis ecclesie nostre institutos nobis est per omnia reseruandum Ceterum homines de familia ecclesie nostre licite possunt cum familia Monasterii matrimonia contrahere et econuerso nec ex hoc incurrere debent penam aliquam siue bannum nec etiam ob hoc debent ab officialibus utrinque aliquatenus prohiberi Insuper si ex parte Monasterii possessiones alique quarum proprietatis titulus nostram respicit ecclesiam et uulgariter dicitur Inwertaigen fuerint conparate uel per modum donationis sev ex testamento alicuius ad ipsam deuenerint auctoritate nostra et ecclesie nostre ad ius et proprietatem ipsius Monasterii transient ipso facto Uerum si dictus Abbas in bonis sui Monasterii uel hominibus per aduocatum suum aut iudicem ipsius seu alium quemcunque contra deum et iusticiam fecerit quocunque modo grauatus iniuriam et offensam ipsius reputare debemus quasi nobis et ecclesie nostre illatam sibique satisfactionem petere dummodo nos duxerit requirendos Volentes igitur thesaurum inestimabilem per fundationem et promotionem piorum locorum in quibus cultus diuinus deuocius frequentatur per nostros predecessores sollicite comparatum quantum deus dederit conseruare omnes libertates et iura sev beneficia prescripta dicto Monasterio in Aspach auctoritate nostra et ecclesie nostre renouamus conferimus et plene concessionis robore confirmamus promittentes pro nobis et ecclesia nostra omnia et singula supradicta perpetuo firma et rata habere et tenere et non contrafacere uel uenire per nos uel per alios aliqua ratione uel causa arte uel ingenio de iure uel de facto jpsumque monasterium predicta iura auctoritate nostra ex nunc constituimus possidere Et licet huiusmodi concessionem et confirmationem fecerimus propter deum et iusticiam ad hoc tamen plurimum nos induxit quod idem Abbas suique antecessores nobis et ecclesie nostre multa grata seruicia exhibuit et semper poterit exhibere Vt autem omnia et singula supradicta perpetuum robur firmitatis consequantur presentem cartam super editam et conscriptam sibi suoque Monasterio dedimus nostro Sigillo munitam Huius autem facti nostri Testes sunt Chunradus decanus ecclesie Sancti Stephani in Babenberg Chunradus decanus in Schyrolving Chunradus et Wernhardus capellani et notarii curie nostre Chunradus de veltpach plebanus in Ering Alramus de Aterse Chunradus hatzmvzel Chunradus de Alkerstorf Berhtoldus de vokkenberg Tyrolfus de Osterhoven Vlricus dapifer noster dictus de Newenstorf Milites Chunradus Cizeman officialis noster in Aterse Gebhardus de veltpach Fridericus de Frankenburch Fridericus phnurto Fridericus de Alkerstorf Engelscalcus de Hag et alii quam plures fide digni Datum in Aterse anno domini MCCLXXVIII VIII Kalendas julij