Charter Document - 04210243
| Charter Number: | 04210243 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rudolfus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus Vniversis presentium inspectoribus volumus notum esse tenore presentium nichilominus publice profitentes quod quodcunque dilectus fidelis noster Ulricus de Capella pro nobis nobilibus Ministerialibus Civibus communiter vel divisim dederit promiserit seu ordinaverit cum eisdem seu aliis quibuscunque ut iidem ad devotionem Imperii invitentur facilius nos gratum habebimus atque ratum Dantes has literas munitas in testimonium super eo Datum in Castris apud Anasum Idibus Octobris Indictione V Anno domini MCCLXXVI regni vero nostri anno tertio
