Charter Document - 04210242
Charter Number: | 04210242 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rvdolfus Dei gracia Romanorum Rex semper augustus Vniuersis Imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis Imperpetuum Dignum iudicat nostra serenitas et decernit quod fidelium nostrorum conmodis tanto graciosius intendamus quanto iidem nobis et sacrosancto Romano Imperio fidelius coniunguntur Cum enim subiectorum conmodum et commoditatis augmentum nostra procurat benignitas dilatacionem honoris Regii et dignitatis Imperii promouemus Nouerit itaque presens etas et futuri temporis successura posteritas quod nos fidem ac deuocionem sinceram quam dilecti fideles nostri Ciues de anaso ad nos et Romanum gerunt Imperium graciosius attendentes considerantes quoque benignius qualiter nuper de regione dissimilitudinis redeuntes nostro se dominio natiue virtutis instinctu voluntarie submiserunt ac propter hoc summopere cupientes ipsorum votis desiderabilibus occurrere cum effectu omnes gracias libertates et iura ipsis ab illustribus Lupoldo et Friderico quondam Ducibus austrie concessa liberaliter et indulta cum singulis suis articulis ac si tenorem priuilegiorum suorum presentibus de uerbo ad uerbum inseri contigisset memoratis Ciuibus nostris de benignitate Regia confirmamus innouamus et presentis scripti patrocinio conmunimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis et innouationis infringere uel eidem ausu temerario contraire Quod qui facere forte presumpserit grauem nostre Maiestatis offensam se nouerit incursurum In cuius rei testimonium et robur perpetuo ualiturum presens scriptum exinde conscribi et Maiestatis nostre sigillo iussimus conmuniri Testes huius rei sunt Venerabiles W Maguntinus archiepiscopus et Bertoldus herbipolensis Episcopus Illustris Ludowicus Comes palatinus Reni Dux Bawarie principes nostri karissimi Fridericus Burcgrauius de Nurnberg Hugo de Werdenberg Albertus de Heigerloch et Fridericus de Liningen Comites Conradus de sumerowe vlricus de Capella et alii quam plures Datum in castris apud anasum Idus Octobris Indiccione Quinta Anno dominice incarnacionis Millesimo Ducentesimo Septuagesimo sexto Regni vero nostri anno tertio