Charter Document - 04210228

Charter Document - 04210228


Charter Number: 04210228
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos H et Or fratres de Waldeke notum facimus presentibus universis quod ad complanandam discordiam que vertebatur inter dominum Pilgrimum de Tanneberch et nos in arbitrium compromisimus utrobique quod per ipsos arbitros taliter est decisa quod nos facti amici fide data et juramento addito spopondimus veram amicitiam perpetuo inviolabiliter conservare videlicet sub hac forma quod si unus nostrum causam domini sui vel amici alterius contradicere voluerit quatuordecim diebus ante faciat ad ipsum ita tamen ut nullus utrumque alteri dampnum inferat speciale immo debere prodesse sibi pro viribus et pro posse prout fidem policitam et juramentum voluerit conservare et si quid de rebus reliquis ad manus alterius devenerit mox ut alius esse cognoscerit per omnia restituat et in totum preterea et per arbitros est iniunctum quod quidque nobis per dominum P de Tanneberch dampnum vel suos homines est illatum quarta sibi parte relaxamus residuum vero sub iuramento duorum virorum quos nos de suis hominibus elegerimus restaurabit dampnum vero quod nos sibi fecerimus pro iuramento duorum virorum quos nos de suis hominibus elegerimus totaliter restaurabimus ad plenum Hoc autem satisfacto ex utraque parte infra IIII ebdomadas debet alterum adimpleri Quicumque vero ex nobis hoc neglexerit faciendum intrabit domum suam ubi uxor sua inhabitat nunquam inde exiturus donec predicta satisfacto fuerint adimpleta Et si qua discordia quod absit inter nos vel nostros homines fuerit exorta similiter debet inter nos infra IIII ebdomadas amicabiliter aboliri et si quis ex nobis hoc non fecerit pena superius expressa similiter punietur Adicimus etiam quod nostri servientes ex peracta discordia et sedata in bonis eorum sive fuerit in feodis sive in aliis bonis nec antiqui odii vel moderni aliquid incommodum paciantur nisi iustitia meditante et unusquisque possessionem suorum bonorum quam hactenus habuerit libere possidebit nisi sibi per iustitiam debitam abscindatur Quodsi forte nos non possimus finaliter deffinire saltem ad presenciam iudicum provincialium deferatur Nihilominus debemus pro universis causis nostris in meliores terre compromittere et sic unusquisque suam iusticiam prosequatur Quicumque vero ex nobis huic arbitrio fuerit contrarius et rebellis et violator treugarum perpetuo nominetur Ad cuius rei confirmacionem presentes litteras sigillo domini Budwogii et filii sui Zabissi et nostro volumus comuniri Actum In Ranna Anno incarnationis dominice MCCLXXII XV Kalend Septembris