Charter Document - 04210226

Charter Document - 04210226


Charter Number: 04210226
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1272
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne Gestarum et Preteritarum rerum notitia ab hominum evanescat memoria noverint omnes hanc literam inspecturi tam presentes quam post nos futuri quod ego Wernhardus dictus de Harthaim Alberto de Guzzbach et Uxori sue que Gertrudis nuncupata et pueris et heredibus ipsorum quandam Curiam in Hofkirchen et mansum unum ibidem et decimas super una Curia in Clingenprunnen et mansum unum prope aquam que vocatur Traun apud Vregendorf et mansum unum in Villa que vocatur Goldmanstorf contuli jure pheodali in hujus rei Testimonio Alberto predicto et Uxori sue ante dicte et heredibus predictis paginam presentem una cum juris ijdoneis subnotatis dedi munimine mei Sigilli roboratum Testes sunt Dominus Cunradus de Harthaim Frater meus Dominus Hainricus de Hage qui fuit tunc Procurator circa Anasum Dominus Wickardus de Polnhaym Dominus Ruegerus Prueschenck Dominus Marguardus dictus Preuhaven Dominus Durring Schecko Dominus O de Olterberg Dominus Christianus de Hage Dominus Dietricus Officialis Dominus Rudgerus de Zaucha Rugerus de Utterstetten Arnoldus dictus Piber Cunradus Piber Ulricus Schecko Hartnidus de Cispide Hainricus Streller Berchtoldus Schecko Hainricus Filius Preuhaven Marguardus de Otterberg Sifridus de Walchrain Duringus de Sazze Hertnidus de Ort Wulfingus de Strazz Duringus Piber et alii quam plures datum Anno Domini MCCLXXII