Charter Document - 04210223

Charter Document - 04210223


Charter Number: 04210223
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Otacharus dei gratia Rex Boemie Dux Austrie et Stirie ac Marchio Moravie innotescimus vniuersis quod inspectis defectibus et necessitatibus fidelium nostrorum Ciuium de Perge ipsis hanc fecimus gratiam vt in deducendis tam per aquam quam per Terram suis victualibus vino et Rebus aliis quocumque nomine censeantur omni jure gaudere debeant et condicionibus siue consuetudinibus approbatis in futurum quibus gaudent in Anaso in Lintz et in aliis Ciuitatibus Ciues nostri In cuius rei memoriam et Munimen ipsis dari Mandauirnus litteras hac patentes Sigillorum nostrorum mvnimine roboratas Actum Datum et renouatum Anno domini MCCLXVIIII Apud Piezkam VI Kalendas Augusti