Charter Document - 04210220

Charter Document - 04210220


Charter Number: 04210220
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Ego Kalchochus de Valkenstain omnibus christi fidelibus in perpetuum ueram salutem Unde scire cupio homines presentis temporis et futuri quod ego in extremis agens et ultimam voluntatem meam per testamentum per Dei prouidentiam declarans inter cetera contuli paruum testamentum de consensu et bona uoluntate uxoris mee Elisabeth et omnium heredum meorum ecclesie S Marie in Slage et fratribus ibidem Deo militantibus pro remedio anime mee et omnium progenitorum meorum et sobolum partem decime in Schintelaw que me iure hereditario respiciebat libere in perpetuum possidendam ita ut memorati fratres assiduis orationibus pro peccatis meis quibus predictam ecclesiam indebitis exactionibus seu grauaminibus lesi apud Deum et eius piam genitricem ueniam iugiter implorent quatenus in extremo examine cum his qui a dextris erunt centuplicatum premium ualeam reportare Ut autem talis mea donatio inuiolabiliter ipsi ecclesie et fratribus eisdem maneat in perpetuum presentem litteram eis tradidi mei sigilli munimine et testium subscriptione roboratam in euidens testimonium et cautelam Actum anno gratie MCCLXIX Testes Dominus Heinricus de Waldek Dominus Haidenricus et Dominus Rudigerus de Haychenpach Domini Budiwoi filius dictus Zewisch Dominus Petrus miles ipsius Dominus Bernhardus miles cognomine Rauber frater suus Heinricus Rapoto de Bach Sifridus de Roder Raboto Sweker et quam plures