Charter Document - 04210219

Charter Document - 04210219


Charter Number: 04210219
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letter
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Heinricus comes de Hardekke judex provincialis per Austriam presenti scripto nolum facimus tam presentibus quam futuris quod cum Wolvelinus de Freilingen et sui heredes venerabilem Dominam Dimudim Abbatissam de Nunenberch de quadam curia in Freilingen coram nobis impeterent diem peremptorium partibus in Welsam ad placitum nostrum generale quod ibidem proxima feria secunda post Dominicam Letare celebravimus prefixeramus ubi pars ipsius Wolvelini comparere neglexit predicta vero Domina Abbatissa Dimudis prenotatam curiam in Freilingen debito judicio et idoneo testimonio coram nobis obtinuit et evicit In cujus rei testimonium presentem litteram scribi et sigilio nostro fecimus communiri Date in Welsa anno Domini MCCLXVIII proxima feria IV post Dominicam Letare Hujus rei testes sunt hii Dominus H de Schowenburch Dominus Al dapifer de Velsperch Dominus O et Dominus H fratres de Travna Dominus Ulr de Capella Ulr junior de Capella Dominus Heinricus de Pouchhaim Wernerus de Slirbach Dominus Gundakkerus de Storkchenberch Dominus Wichardus de Pollenheim et patruus suus Dominus Sibotto de Laonsdorf Wel de Tegrnbach Dominus Chunradus de Hartheim Dominus R Pruschinch Dominus Otto de Chersperch Dominus Fridericus de Monte Dominus Otto de Gehay Fridericus de Tittmoeninge Heinricus de Ascha Heinricus Summer Pilgrimus de Eger Heinricus de Monte Engelbertus Chunradus de Hinterperge Ulr de Altenhoven et alii quam plures