Charter Document - 04210215

Charter Document - 04210215


Charter Number: 04210215
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1264
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Amen Nos Bertholdus dei gracia Babenbergensis Episcopus et Nobiles Heinricus et Wernhardus de Schaunberch fratres Vniuersis presentes literas inspecturis geste rei noticiam Que memoriam hominum excedunt necesse est scripture testimonio conmendare ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur Constare igitur uolumus declarando quod Hofmarchiam que quondam in Aterhouen fuit nunc aput ecclesiam Sancti Georij in Atergev conmuni consilio et consensu ordinauimus et statuimus perpetuo obseruandam Deputantes ibi locum iudicij in quo domum ad hoc aptam edificari disposuimus ab officialibus Episcopatus ad exercendum et expediendum quicquid ius Hofmarchie requirit ex approbata consuetudine et antiqua Ad securitatem autem et habundantem cautelam uolumus si aliquod periculum uel inimicicie generales oriantur que [merito] cadere debeant in constantes die placiti ecclesia et turris aperiantur et exhibeantur custodiende per iudicem et officiales Episcopi qui pro tempore fuerit donec finem debitum sorciatur In cuius rei testimonium presens scriptum sigillis nostris fecimus conmuniri Datum apud Aterhouen Anno domini Millesimo CCLXIIII proxima die dominica post Georij