Charter Document - 04210210

Charter Document - 04210210


Charter Number: 04210210
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1262
Date type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

MCCLXII Nos Hermannus abbas in altah Chvnegundi vxori Eberhardi de Schonheringen Curiarn nostram ibidem confirmauimus tali pacto quod si dictus Eberhardus maritus eius heredes per eam habuerit quemcunque illorum heredum ad residendum in Curia eadem elegerit qui tunc fuerit ille uel illa contrahet matrimonium ad uoluntatem ipsius abbatis et debita seruitia Altahensi ecclesie exhibebunt Item ius habebit femina memorata si mortuo predicto Eberhardo sine heredibus per alium virum heredes habuerit cuiuscunque sexus Si autem nec per eum nec per alium heredes habuerit femina supradicta ipsa usque ad obitum suum predictam Curiam possidebit et tunc ad ecclesiam libere reuertetur Et si plures filios uel filias habuerit sepe memorata domina ad nullum eorum spectat ius Curie memorate nisi ad illum solum siue masculus sit sine femina quem abbas tunc in eadem Curia duxerit collocandum sed nec ille ius aliquod habebit ibidem si uxorem duxerit sine abbatis consilio et consensu Testes Al Cellerarius Chunradus camerarius Heinricus de Oetelingen Ditmarus de Pvchoven Eberhardus de Mvlheim Heinricus officialis de Oetlingen Heinricus officialis de Obernhausen Chunradus officialis de Pvchoven Siboto de Menndorf et alii multi