Charter Document - 04210209

Charter Document - 04210209


Charter Number: 04210209
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Ortolfus de Volchenstorf profiteor et notum facio vniuersis quod dominus meus Otto venerabilis Patauiensis Episcopus de omnibus debitis in quibus ipse et Ecclesia Patauiensis mihi tenebatur tum pro redemptione Castri in Ebelsperch et Possessionum eiusdem Hofmarchye tum etiam pro uictualibus meis et alias qualitercunque mihi usque ad sexcentes libras Wiennenses in quibus adhuc remansit debitor integraliter satisfecit Quare omnes fideiussores quos mihi statuerat pronuntio absolutes Et quia de predictis sexcentis libris CC et L libras pro quibus Rugerus de Prante decimam in Naerden sibi me asserit obligasse et pro Chunrado de Stainchirchen Centum libras mihi nititur defalcare super eisdem quando ad ipsum venire commode potero secum tractabo secundum iusticiam uel gratiam et amorem In cuius rei testimonium presentem litteram Sigillo muniuj proprio cum testibus subnotatis Qui sunt hij Poppo vicedominus Ulricus de Styria Gundakarus de Sauersteten Canonici Patauienses Heinricus de Merswang Dittricus de Volchenstorf Bertoldus de Haidendorf Cristanus ciuis Patauiensis Heinricus filius judicis et alij quam plures Datum in Anger Anno domini MCCLVIII III Idus Junij