Charter Document - 04210204

Charter Document - 04210204


Charter Number: 04210204
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In Nomine sancte Trinitatis Othachorus Dei Gratia Dux Austrie et styrie et Marchio Moravie omnibus christi fidelibus salutem in perpetuum Benevolenciam quam generaliter ad omnes Ecclesias Virosque religiosos et sacra undique loca extendere debemus Ecclesiis ad nos spectantibus tanto promptius inpendere tenemur quanto familiariori jure astricti jam nobis esse videntur Eo igitur intuitu metmensi Ecclesie eiusdemque Ecclesie fratribus in transducendis bonis ipsorum aput thelonea sive mutas nostras hoc ipsum juris donavimus quod a beate memorie Duce Levpoldo fratreque suo duce Friderico habuerunt cum et nos in bonis actibus eos imitari cupiamus videlicet [] dicte Ecclesie fratres pro omnibus bonis ipsorum que apud mutas nostras transducentur nonnisi XXXII numos apud stein et totidem apud Ipspurch vel quacunque Muta nostra transferatur persolvant Insuper anasi et Mauthausen apud Mutam nostram que dicitur furuart et in Linza singulari nostra Donatione liberum eis transitum concedimus Ut autem hoc jus nostre Donationis stabile eis in posterum observetur presentem Paginam scribi sigillique nostri Karactere roborari subscriptioneque testium quorum nomina sunt hec muniri jussimus Dominus Albero de chunringe Hadmarus de Valchenberch Hainricus Dapifer de Greichsestain Hainricus de Zeking Hadmarus de Werde et frater eius Chatoldus et alii quam plures Datum per manum Magistri Wihelmi Protonotarii Curie Anno Incarnationis Domini MCC quinquagesimo II IIIIX Kalendas Aprilis Indictione decima in Chremis