Charter Document - 04210197
Charter Number: | 04210197 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cunctis christi fidelibus omnisque generationis que uentura est memorie inpingimus quod Leo dictus de Hutenheim dum ultima traheret suspiria et sacram percepisset feliciter unctionem a domno wernhardo plebano huius cenobii presbytero in Remissionen peccatorum suorum testatus est Worbacensi monasterio dimidium mansum in vtenheim et dimidium mansum in Ricinge et in Rutheim dimidium et quartale apud Ripam Rurippe hec traditio facta fuit publice in castro dicto nevmburch Testes sunt Domnus Rapoto de Ezenbach Rudinus de heiqlinge in cuius domo actum est Domnus Vlricus de popinperge Chunradus iunior de Pevribach Ortwinus de Geselperge et alii quam plures Acta sunt hec Anno domini MCCXLVI