Charter Document - 04210193

Charter Document - 04210193


Charter Number: 04210193
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum res gesta mandatur litteris uniuersa calumpnie materia preuenitur Nos igitur Henricus dominus de Rosenberch notum facimus vniuersis tam presentibus quam futuris quod nos fideli famulo nostro Vlrico dicto Gusner atendentes ipsius obsequium et fidelitatem villam nostram in Waldawe cum omnibus ad eandem iuste pertinentibus videlicet agris campis pratis atque siluis jure hereditario contulimus possidendam In cuius collationis testimonium et robur validissimum presentem litteram fecimus nostri sigilli munimine roborari testibus subnotatis Primo domino Wenceslo purchrauio in Rosenberch Wolfrado de Gusen Zenco de Zypin Dworata filio ipsius Vlrico de Weichsel Pribislo Lednicer Ortlino Seubelperger Freisinger Ditmaro de Nemce Vlrico de Sestauue Walmano Petro Ottone Trojano Zastaworo et aliis quam pluribus fide dignis Actum et datum in Rosenberch anno domini MCCXXXXIII V kalendas marcii