Charter Document - 04210183

Charter Document - 04210183


Charter Number: 04210183
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1234
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dej Dilectis in christo filiabus [] Abbatisse et conuentuj Monasterij sancti Petri apostoli in Herla ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecte in Christo filie uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu Jus patronatus quod in sanctj Valentinj et in Oftheringen Ecclesijs ac in Capella de Vinchelaren ex concessione patronorum ipsarum de consensu diocesanorum canonice proponitis uos adeptas nec non decimas terras possessiones redditus et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ej auso temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dej et beatorum Petrj et Paulj apostolorum ejus se nouerit incursurum Datum Laterani Nonis Aprilis Pontificatus nostri anno Octavo