Charter Document - 04210182

Charter Document - 04210182


Charter Number: 04210182
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et jndiuidue trinitatis Ekkebertus dei gratia Babinbergensis episcopus Omnibus Christi fidelibus imperpetuum Quia res rationabiliter gesta tum temporis mutabilitate tum iniqua falsariorum assertione aboleri solet et [proinde] notum esse cupimus tam presentis etatis quam future posteritatis hominibus quod nos hospitali sancte Marie in pede montis qui Pyrdo nuncupatur situm tres mansos in Hanvelden in Hvlwarden et sub monte Cyrian constitutos pro remedio anime nostre in ampliorem pauperum Christi qui inibi recipiuntur sustentationem cum idem hospitale nouella sit plantatio contradidimus et ne talis donatio ab aliquo possit irritari presentem paginam conscribi et sigilli nostri inpressione duximus insigniri Huius rei testes sunt Gvndeloch decanus Rvolandus scolasticus Lvpoldus Bertoldus nepos episcopi canonici maioris ecclesie Heinricus decanus Rvdegerus scolasticus Evstachius Sifridus canonici sancti Stephani Sifridus notarius Laici Gotefridus de Trvhsen Pilgrinus de Klvsen Heinricus porcel Heinricus de Hartenberc Cvno Heinricus de Stritberc