Charter Document - 04210181

Charter Document - 04210181


Charter Number: 04210181
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Arbitration
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis gebehardus dei gratia Patauiensis episcopus uniuersis Christi fidelibus in perpetuum Ad tollendam in posterum omnem calumpniandi materiam facta modernorum siue negotia litterarum indigent testimonio confirmari Huius ergo occasionis inducti necessitudine notum esse uolumus tam futuris quam presentibus qualiter lis controuersie que inter plebanum de sehssenchirchen ex una parte et inter dominum H de Ernestinge ex altera parte super capella in hofchirchen iam diu uertebatur prudenti arbitrorum consilio tandem in hunc modum fuit decisa Arbitratum est enim ab arbitris utriusque partis ut quatuor dominicales curie et curtes ipsis attinentes ad terminos iam dicte pertineant capelle curtes dico presenti tempore cultas ita ut coloni predictarum curiarum maiores decimas consueto iure et more persoluant plebano matricis ecclesie sepulturam nichilominus recipiant apud capellam Qui uero in curtibus prefatis consistunt decimales nummos suo exhibeant capellario Dotes quoque eiusdem ecclesie datis maioribus decimis parrochiali ecclesie apud capellam recipiant sepulturam Indifferenter uero tam isti quam illi sollempnem baptismum et placitum christianitatis habeant aput matricem ecclesiam Cetera uero predia prefati domini H in terminis sint parrochialis ecclesie Sed et hoc adnexum est ut decima unius curie in sehssendorf quam perengerus decanus in ardarcher eiusdem ecclesie tunc sacerdos hucusque iure suo receperat eo decedente de cetero in usus cedat plebani de sehssenchirchen Ad conpositionis quoque huius remedium et firmitatem emptum est prediolum quoddam in sehssen et solutum precio utriusque aduersariorum ut in usus predicte cedat parrochie et sit in signum et memoriale huius decisionis sempiternum Et ut hec rata et inconuulsa perpetuo perseuerent presentem paginam sigilli nostri inpressione et testium subscriptione conmunimus Sunt autem hii testes Rudigerus abbas de pomgartenberge Herrandus prepositus de Walthusen Perengerus decanus de ardacher Chunradus plebanus de Mitterchirchen Heinricus plebanus de sehssenchirchen Vlricus de sehssen Wezilo de tanne Schroto de chnapperberge Otto de Hedrichespach Vlricus de harde Heinricus de Mitterchirchen Heinricus de inneruelde Et alii quam plures