Charter Document - 04210172
Charter Number: | 04210172 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gebhardus dei gratia patauiensis Episcopus vniuersis christi fidelibus hanc Cartam inspecturis Salutem in domino Sciant cuncti fideles in domino tam presentes quam futuri quod controuersia inter dilectos nobis fratres Volricum prepositum et conventum sancti Nycolai patauie ab vna parte et Sibotonem militem et filium eius Ortholfum de Chuchendorf ab altera parte super quodam predio in parrochia Grizchirchen in loco qui dicitur Winchil posito diu habita ita demum coram nobis et choro nostro de consensu parcium decisa fuit quod dictus Siboto idem predium cum sit proprietas ecclesie sancti Nycolai a manu ipsius prepositi accepit tantum ad uite sue tempora possidendum sic utique ut dimidium talentum monete in eadem prouincia tunc datiue annuatim soluat conuentui sancti Nycolai in festo sancti Andree renunciante quoque penitus ibidem filio suo predicto Ortholfo in manum prepositi coram nobis actioni et litigio quo licet iniuste pro eodem predio ecclesiam apud S Nycolaum tunc et in futuro uoluit aggrauare Adiunctum etiam fuit in eadem conpositione quod ante dictus miles Siboto ad melioracionem talis predii tam in edificiis quam cultura omnimode intenderet et ad placitum prepositi uenire non omitteret tempore presignato Vt autem talis contractus ratus tantum ad dies memorati Sibotonis permaneat cum ipsum predium sine alicuius contradictione post mortem suam libere ad ecclesiam sancti Nycolai cum omni vtilitate redire debeat duo paria literarum inde conscribi et nostro Sanctique Nycolai sigillo fecimus conmuniri vno ipsorum Sibotoni assignato reliquo ad sanctum Nycolaum in facti memoriam reseruato Actum hoc est in maiori ecclesia Patauie in vigilia sancti Johannis apostoli ante portam latinam anno ab jncarnatione domini MCCXXV Indictione XIII Testes autem huius facti sunt De choro Chvnradus decanus Chunradus Thvmpharrer Eberhardus oblagarius Albertus de Chnollo Heinricus et Herbordus fratres sartores Ruodolfus Heinricus sartor Albertus probstil De sancto Nycolao Heinricas miles Waltherus Sifridus Richardus Vlricus hovinger Magister Einwicus Reinbertus canonicus Ardacher Otto plebanus de Otartschirchen Ortholfus de hvcingen et alii quam plures