Charter Document - 04210170
Charter Number: | 04210170 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Fridericus dei gratia Romanorum Imperator semper Avgustus et Rex Sycilie Per presens scriptum notum fieri volumus vniversis Imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod ad supplicationem Ekkeberti venerabilis Babenbergensis Episcopi dilecti principis nostri concessimus ei et eius suecessoribus in perpetuum facere fieri Nundinas In villa sua Frankenmarket et apud villacum videlicet ut Nundine que apud Frankenmark de concessione nostra statuta sunt fient singulis annis Mense Septembri In festo beati Mychahelis quatuordecim diebus ante et diebus totidem post festum eiusdem Nundine uero Statute apud [Villacum] [fiant] annuatim Mense Junii festo scilicet beati Jacobi quatuordecim diebus ante et post festum eiusdem diebus totidem conseruande Qvare vniuersitati uestre firmiter precipiendo mandamus quatenus nullus Princeps Dvx Marchio Comes Scultetus vel ministerialis alta vel humilisve persona ecclesiastica vel mundana contra presentis concessionis nostre paginam temere venire presumat Quod qui presumpserit indignationem nostram se nouerit incursurum Ad huius itaque concessionis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri jvssimus Sigillo Maiestatis nostre munitum Datum apud Alisiam Anno dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo vicesimo quinto Mense Avgusti terciodecime Indictionis I Imperante domino nostro Friderico dei gratia Illustrissimo Romanorum Imperatore semper Avgusto et Rege Sycilie Imperii eius Anno V Regni uero Sicilie vicesimo octavo feliciter Amen