Charter Document - 04210168
Charter Number: | 04210168 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Amen Pilgrimus dei gracia abbas in Gluoniche Notum facimus cunctis Christi fidelibus quod nos communi et beniuolo consensu omnium fratrum nostrorum lapideum cellarium nostrum cum ipsa area et cum altero domate horrei nobis inutilia in Cimiterio ecclesie s Marie Anesi vendidimus ecclesie sancti Nycolai Patauie in manu domini vlrici eiusdem ecclesie tunc prepositi pro XV solidis tali condicione ut eidem ecclesie in ius perpetue proprietatis sicut et nos possedimus permaneat firmiorque amicicia inter nos et eos deinceps persistat Quod ut omni euo ratum et inconuulsum permaneat fecimus hanc paginam inde conscribi et sigillo nostro communiri et nomina burgensium qui interfuerant adnotari Testes dominus Otakarus Decanus Guntherus filius eius Hermanus tobhach Herman woluel Leubman Heinricus Rusticus Dietricus suechsherf Heinricus de Lantzenperg Eberhardus carpentarius Chueno ecclesiasticus Et hij de familia s Nicolai Heinricus miles Walther Eberhart zwinse Heinricus slehte Lvdwicus monachus et alij Actum est dominice Incarnacionis Anno MCCXXIJ XV kalendas Julij in cymiterio ad sanctam Mariam