Charter Document - 04210167
Charter Number: | 04210167 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1222 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Gebehardus dei gratia Patauiensis episcopus omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris In perpetuum Quia nostra interesse dinoscitur ut utilitatibus omnium ecclesie nostre pertinentium hominum sollicitudine paterna prospicere debeamus hinc est quod ad presentium noticiam et ad futurorum memoriam cupimus peruenire quod licet cives ciuitatis nostre Euerdingen in solutione mvte apud Patauiam ciuitatem nostram hoc ius ex antiquo habuerint quod ipsi ciues Patauienses habere noscuntur quia tamen ita factum est propter antiquitatem temporis quod ius idem per dies aliquod est subtractum eisdem uolumus atque statuimus innouantes quatenus prefatj ciues de Euerdingen in ipsius solutione mvte de propriis rebus suis sicut et hactenus cum ciuibus Patauiensibus pari gaudeant gratia atque iure Preterea elucescere cupimus uniuersis hanc paginam intuentibus quod ipsa ciuitas Everdingen hoc etiam iure gaudet ut omnes aduenientes recipiantur atque seruentur ibidem preter eos tantum qui manifeste furtum secum afferunt seu rapinam neque ibj eiciendus aliquis est proscriptus nisi interdicatur ibj primitus uel ipsius inibj proscriptio publice nuncietur fur quoque siquis in ciuitate captus fuerit de ciuitate sicut est cinctus cingulo debet dari Siquis uero ciuium proscriptionem meruerit hic est in ciuitate seruandus quousque absolutionem obtineat per satisfactionem debitam de commissis sed et id cunctis manifestandum duximus quod de curua aha usque Tratwerde aduocatia ad nostram omnimodis spectat ecclesiam et de nauibus in hoc quod dicitur Stechreht nos et successores nostri habemus iudicium ut in foro Vt igitur ista permaneant inconuulsa presentjs priuilegij paginam conscribj et conscriptam nostri impressione sigillj fecimus consignarj testium qui interfuere nominibus subnotatis Hij sunt testes Hadmarus de wesen Livtoldus de Sauerstetin Pilgrimus et Waltherus fratres de Tanneberch et alij plures Datum apud Patauiam II Idus Julij Anno dominj MCCXXII Indictione decima Pontificatus nostri anno primo