Charter Document - 04210156
Charter Number: | 04210156 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fridericus diuina fauente clementia Romanorum Rex semper Augustus et Rex Sicilie Salutiferum in domino nobis esse credentes si manum regie maiestatis nostre ad confirmationem illorum extendimus que promotionem ecclesiarum euidentius operari noscuntur uniuersorum memorie presentem paginam intuentium commendamus quod Chunradus nobilis comes de wazzerburch sancte crucis signo signatus castrum suum vihtensteine proprietatj sue adtinens cum omnibus pertinentiis ministerialibus uidelicet et aliis hominibus uillis agris pascuis nemoribus terris cultis et incultis atque aliis rebus omnibus ad idem castrum pertinentibus pro anime sue salute Patauiensi ecclesie talj lege donauit ut si ipse sine herede decesserit idem castrum cum predictis suis pertinentiis ipsi cedat ecclesie possidendum perpetualiter cum omnj eo iure quo ipse comes illud dinoscitur possedisse Preterea uenerabilis ipsius Patauiensis ecclesie episcopus Vlricus noster princeps familiaris et dilectus idem castrum cum prefatis suis pertinentiis in possessionem ac ditionem suam pleno iure ab eodem comite titulo pignoris iam recepit ipsi comitj mille marcas mutuans cum quibus expleat uotum crucis Et utique ipsi comitj a crucis expeditione reuerso non licet idem castrum redimere nisi simpliciter de propriis suis rebus Sed etsi fuerit sic redemptum non debet alienorum sed suj solius usibus subseruire ne per occupationem seu uiolentiam alienorum ecclesia memorata donatione possit hujusmodj defraudari Nec pretermittendum duximus quod ipsi comitj cum peregrinationis uotum compleuerit idem episcopus debet in feodo concedere reddituum annualium ad XXX talenta quorum ipse comes XX ad manus annuatim percipiat reliqua decem sint infeodata cuius etiam feodj situs ipsi ante quam iter peregrinationis incipiat ab episcopo ostendetur Insuper feodum condecens et honestum quantocjus uacauerit ipse episcopus comitj conferet sepedicto Ne autem hujus donationis tractatum ulla possit calumpnia in posterum perturbare duplicj pagine nostro sigillo signate ipsum cum testium nominibus qui ej interfuerunt annotari fecimus quarum alteram episcopo alteratn uero comitj curauimus firmioris cautele gratia exhibere Hij sunt testes Theodericus Treuerensis archiepiscopus Eberhardus Salzburgensis Archiepiscopus Chunradus Metensis et Spirensis episcopus Imperialis aule cancellarius Otto Erbipolensis episcopus Otto frisingensis episcopus Lvdewicus Palatinus Rehni et dux Bawarie Theobaldus dux Lothoringie Rapoto Palatinus Bawarie Heinricus comes de Ortenberch Burchardus comes de Mannesvelde Hermannus comes de hartesburch et alij quam plures Datum apud Nvrenberch xi Kalend Nouembris Anno dominj MCCXVIII Indictione vii