Charter Document - 04210141

Charter Document - 04210141


Charter Number: 04210141
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1208
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innotescat omnibus christi fidelibus quod ego Manegoldus dei gratia patauiensis ecclesie episcopus cum consensu chori mei dedi fratribus in poumgartenberge quandam decimam uinearum in agro eo qui vocatur Limperc quem ipsi fratres antea in propria agricultura habuerunt absque omni iure decimationis futurum ergo precaventes timorem volumus ac districte precipimus ne aliquis parrochianus uel officialis noster infestet eos sed agrum supradictum quem cum decimis suis sub quieta possessione usque ad nos perduxerunt ita cum omni tranquillitate de cetero eum possideant Et ut ista nostra indulgentia rata atque inconvulsa teneatur cartam hanc sigilli nostri impressione testiumque conscriptione muniri fecimus Testes Sigehardus archipresbiter et prepositus sancti ypoliti Otto prepositus sancti Floriani Ulricus pataviensis cellerarius Heinricus de mistelbach plebanus et pataviensis canonicus Hartmannus eiusdem ecclesie canonicus Ulricus decanus de sancta agatha Manegoldus de schonenbuhele Heinricus de wizmannesdorf Marquardus trapezita de sancto ypolito et multi alii Datum apud sanctum ypolitum Anno ab incarnatione domini MCCVIIJ Indictione XII Anno pontificatus nostri IIII X Kal Mai