Charter Document - 04210140
Charter Number: | 04210140 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Liupoldus dei gratia dux tam Stirie quam et Austrie cunctis Christi fidelibus in perpetuum Ut hominum gesta que digna fuerint memoria tam posteris quam et presentibus veraciter jnnotescerent provida patrum Sollertia contra novercalem rerum oblivionem [scriptorum] testimonia prudentissime procuravit Quod etiam futuris ex tunc etatum Successionibus exemplum humanis contractibus neccessarium commodissime reliquit Hinc est quod et nos presentium Simul et futurorum memorie notum esse cupimus quod ministerialis Nostri Ernesti de Trun filiam Alheit dictam uxorem Dietrici de Puhel Erbipolensi ecclesie cujus ipse ministerialis est per manum Rodgeri de Proschingen jure nostro delegavimus eo tamen pacto ut filii seu filie memorati D et [in] predicte ecclesie Sortem Segregentur eo quoque tenore ut tam filie quam filii ipsorum jus feodi hereditarium et equam Sortis distributionem utriusque Id est tam a nobis quam ab Erbipolensi ecclesia perhenniter habeant Quod si alterum tantum hoc est filium aut filiam generaverint ipse vel ipsa cum Sobole sua ad [pretaxatum] pari hereditari Sortis [pari hereditatis Sorte] et feodi jure ut premissum est episcopatum pertinebit Ut autem hec rata permaneant et inconvulsa presenti pagina cum Subscriptis testibus et Sigillo nostro signata rite Confirmamus Hujus rei sunt testes Wernhardus de Scowenberch Vlricus de Pekka Adeloldus de Chiorve Wichardus junior de Charlesperch Gerhardus de Chrumpach Otto de Perchtoldesdorf Erbwinus de Grovnenbach Otto de Misowe Liupoldus Pincerna et Hugo frater Suus de Molanstorf Diethmarus de Michelbach Otto junior de Ror Hainricus et Dietricus Saxones Ernestus de Trun Ulricus Wildinsmur tres fratres Stuchsen de Trutmannesdorf Fridericus de Wachrein Hainericus de Lufftnberg Acta sunt hec Anno domini MCCLVII Dornbach in Cenaculo Abbatis Sancti Petri de Salzburch Hec autem pacta facta sunt et roborata ut et Dominus Erbipolensis episcopus Otto jure Suo hoc est sigillo et Ministerialium Suorum testimonio in Perpectuum [corroboret]