Charter Document - 04210139
Charter Number: | 04210139 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ne presentis etatis negocia obliuionis consumat tinea uel malignancium sicut fieri solet corrumpat inuidia litterarum et testium indigent indicio confirmari Sciant ergo tam presentes quam posteri quod ego Liupoldus dei gracia dux tam austrie quam styrie paupertatem et penuriam zenobii sancti iohannis in Walthusen uidens non modicam situmque loci ipsius durum satis et asperum considerans statui fratribus deo ibidem militantibus in remissionem peccatorum meorum aliquam subsidii conferre consolacionem Nunc ergo remitto eis et omnibus ipsorum successoribus in remedium anime mee et omnium parentum meorum defunctorum Muttam rerum suarum et annone in steine hucusque nobis debitam et transitum ipsis et nauibus ipsorum tam sursum quam deorsum per flumen danubii liberum et inmunem ab omni censu siue tributo imperpetuum concedo et presentem paginam sigilli mei munimine et inpressione roboraui Acta sunt hec feliciter in cena domini aput niwenburch anno incarnacionis dominice Millesimo ducentesimo IIII presentibus domino Marco beritensi episcopo et Sigehardo archidiacono et ypolitensi preposito et Manegoldo chremismonasterii abbate et Wechelone Kotewicensi abbate et Heinrico abbate celle sancte Marie et Gotescalco preposito sancti Andree et domino Dietrico niewenburgensi preposito et omnibus ducis capellanis Affuerunt testes ydonei quorum hec sunt nomina Tuto de heimenburch Sifridus de holarbrunnen Heinricus de mistelbach Ulricus de Valchensteine Ulricus de zwetel Ulricus de draschirchen Hartungus de Wideruelde Chadelhohus de Muhlich