Charter Document - 04210137
Charter Number: | 04210137 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis livpoldus dei gratia dux austrie et stirie uniuersis christi fidelibus salutem in perpetuum Excellentia sublimitatis desuper nobis collate ut ea que ad usum et prouectum ecclesiarum conducunt et expediunt attentius promouere studeamus deposcere uidetur Huic enim consonat et applaudit quod dicitur ab eo plus exigitur cui plus conmittitur Multitudinem ergo conmissorum nobis sincera mentis intentione diligenti consideratione perpendentes et digna reuoluentes per cunctatione peccatorum nostrorum uulneribus cuiusdam medicaminis cauterium adhibere pium statuimus pro remedio enim animarum uidelicet pie recordationis patris nostri ducis Leupoldi fratrisque nostri ducis Friderici nostreque salutis intuitu fratribus in domo sancti Nycolai Patauie deo inibi militantibus ob uenerationem reliquiarum ibidem reconditarum libertatem per terras nostras omnium rerum suarum mobilium transitus omni uectigalium exactione semota contulimus Vt autem hec liberalitatis nostre donatio rata et inconuulsa perseueret presenti pagina sigillique nostri karactere ac testium annotatione quorum subscripta sunt nomina roborauimus Domnus Dietricus prepositus in Newenburch Domnus Sigehardus prepositus in domo sancti Ypoliti Domnus Wichardus prepositus in Ranshouen Domnus Pertholdus prepositus in Vorawe Domnus Wisinto prepositus in domo sancti Georgii Domnus Sifridus plebanus in Holerbrunnen De ordine liberorum Vlricus de Perneche Domnus Walchunus de Wassenberch De ordine ministerialium Wichardus dapifer et filius eius Katoldus Dietmarus de Chernerprunnen Rudolfus de Potendorf Heinricus de Tumbenowe Gotfridus camerarius Aloldus dapifer Datum per manus Danielis notarii apud Newenburch Anno incarnationis domini MCCIII Indictione VI VII Idus Aprilis