Charter Document - 04210136

Charter Document - 04210136


Charter Number: 04210136
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Leupoldus dei gracia dux Austrie et Styrie uniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in perpetuum Quia omnis potestas est a deo qui pius est et iustus nos et omnes qui ab ipso maiorem inter homines potestatem accepimus ipsum regnoscere et ad eum respicere magnopere debemus ut in ipso et per ipsum iusticiam et misericordiam conservantes eius semper muniamur auxilio et ab eo nunquam perpetuum separemur Quapropter et nos et omnes parentes nostri et omnium peccatorum nostrorum remissionem ab omnipotenti de consequamur decimaciones aput Sunnilburch fratribus de Sitanstetin iam diu iniuste ablatas eidem monasterio deuota mente restituentes longam iniuriam ad equitatem reuocare curauimus et propter uenerabilem eiusdem loci abbatem omnia que uel nos uel parentes nostri eidem ecclesie contulimus capellam scilicet aput Rebegowe et fodrum quod de bonis ipsorum habere possemus et ut bona ipsorum siue per terram siue per aquam sine omni thelonei exactione liberum habeant transitum et ut omnes quoque ministeriales nostri bona sua pro peccatis suis nostra permissione et licentia eidem monasterio libere contradant Hec inquam omnia iure perpetuo iam dicte ecclesia indulsimus et larga manu donauimus et ne inposterum alicuius astucia uel malicia hec nostra donacio possit infringi uel deleri uniuersa hec in carta describi et sigilli nostri impressione muniri precepimus et ut in perpetuum rata et inconuulsa permaneat omnes quorum nomina subiuncta sunt in testimonium illis adhibuimus Crafto de Amcinspach Vlricus de Pernecche Hademarus de Chunringen Wichardus dapifer Wichardus de Cebingen Gundacher de Styre et frater eius Duringus Vlricus struno Vlricus de Pecha et ali quam plures Datum aput Newenburch anno incarnationis domini MCCIII Indictione VI