Charter Document - 04210133

Charter Document - 04210133


Charter Number: 04210133
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint tam singuli quam uniuersi quod ego Gundacharus de Stiria hubam quandam in Hanuelde pro remedio anime mee ac parentum meorum domino Marchrauio de Andehse resignaui ipse quoque Marchrauius eandem hubam domino pabinbergensi episcopo resignauit sub hac forma ut dominus episcopus ipsam hubam hospitali sancte Marie in pirin contraderet perpetuo iure possidendam Huius rei testes sunt Hartnidus prepositus Aquilegensis Albero de Pollenheim Alramus aduocatus Engilbertus iudex de anaso Livtoldus de Pernowe Otacharus de Stille Engilgerus iudex Heinricus wiruel Chunradus de nithartinge Chunradus de Widenholze Werenhardus magister de Preittenowe Aspinus iudex de nouo foro Sifridus niger Ditmarus filius pernuzelinne Heinricus de hage Otto abbas de Lambach Et ut ratum sit sigilli nostri inpressione presentem cedulam roboraui