Charter Document - 04210130

Charter Document - 04210130


Charter Number: 04210130
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Herrandus de wildonigin omnibus Christi fidelibus in posterum Si uite istius cursum ueraciter atendimus nichil in eo firmum nichil stabile inuenimus Preterea potestatiua manu et omni hereditario iure trado et delego domine nostre sancte Marie ecclesieque eius supra pierin hvobam unam aput ravnach in septenario filii mei hartnidi pro remedio anime eius ob ueniamque peccatorum meorum atque omnium heredum meorum in cultis et non cultis in aquisitis et aquirendis et aput glokiniz ius nostrum quod dicitur perchreht a uinea atque deinceps quicquid uinearum eidem ecclesie ex donatione fidelium inibi accesserit ius nostrum [] cum comitetur Item aput obirneiche enstal tres hvobas cum manu domini nostri d[] austrie et styrie et hoc aput Ivozin Presentibus Perhtoldo de embirber Rvodigero marskalco Hiltigrimo magistro coquine Rapotone magistro hospitalis Heinrico de huorinbach meinhardo presbitero de admunt Hiltigrimo de wiarin Rapotone de vndirnberch Chunrado de luozin et alii quam plures