Charter Document - 04210126

Charter Document - 04210126


Charter Number: 04210126
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Sancte et individue Trinitatis Wolfkerus Dei Gratia Pattaviensis Ecclesie Episcopus omnibus in futurum affectum caritatis in Domino Quia memoria hominum labilis est fulcitur aliquociens scripture suffragio eo quod causarum dignam conservationem valeat ad notitiam hominum necessitatis tempore reportare Unde innotescere tenore presentium cupimus omnibus in perpetuum Quod cum fidelis Noster Gundackerus de Styria ab Ecclesia nostra videlicet Pattaviensi large esset infeodatus et se sic inter Nos haberet mutua conversatio quod ipse ad nostram Ecclesiam sinceritate perfecta se gereret Nos vero ipsum plena gratia et beneficiis continuis amplexaremur idem Gundackerus pari forma ut premissum est deferens Ecclesie nostre sua procuratione peregit quod quidam vir Nobilis nomine Gotschalckus de Huensperch delegavit libere Ecclesie Pattaviensi has proprietates videlicet castrum Wiltperch una cum omnibus sibi attinentibus tam cultis quam incultis tam nemus quam agros seu pascua vel alia quecunque quocunque loco sita vel qualicunque nomine designata quibus omnibus predictus Gundackerus est a nobis infeodatus ista vice Addidimus ipsi etiam tunc conferendo omnes decimas ibidem nobis attinentes tam presentes quam futuras et etiam ibidem fundum Ecclesie construende Ad ipsius quoque instantiam omnia premissa memoratum Gundackerum una cum omni masculina sua posteritate hereditantem in tali jure stabilimus perpetuo quod in omni dicta generatione omni ipsi sit justitia posteritati que nunquam ingerat ipsi nocumentum in jure dicto quandocunque vel qualicunque modo ejusdem feudi inter coheredes possessio dispertita Statuimus itaque quod per omnem ipsam generationem eventus mortis non possit aufferre de hac progenie masculina totum vel singularem partem feudi pretaxati Sed in his proximus heres cuilibet defuncto succedat sine obstaculo ex parte infeodantis sopito prorsus allegationis impedimento de diutina absentia possessionis contra succedentem Concedimus etiam quod si sexus masculus in generatione ipsa defecerit femine ejusdem propaginis succedendi utantur in predictis jure sub titulo feodali Nulla tamen dictarum feminarum prsesumat hujusmodi participatum nec inde actionem concipiat quamdiu sexus masculini hujus generis persona licet unica sit superstes Talis enim nostra in hujusmodi juris donatione diffusio largitatis capitulo et familie Ecclesie nostre bene competere videbatur Habito respectu ad hec quod sepe dictus Gundackerus elegit potius habere ab Ecclesia Nostra omnia predicta in feodo quam in jure proprietatis adlegante ipso Nobis Cum tamen ad voluntatem suam positum sibi quod ipsorum malet eligere prejaceret His itaque rite peractis videbatur necessarium tam nobis infeodantibus quam infeodato cognoscere et distinguere terminos possessionum per singula predictarum Quos sumpta debita experientia distinguimus in hunc modum a Castro igitur Wildperch ad orientem est quedam antiqua via Savinstraze vulgariter appellata que ducit versus Bohemiam juxta cuius ductum et distinctionem dicte possessiones usque ad confinium Bohemie protenduntur Ab eodem vero Castro ad occidentem loco dicto Teyschinge est prope sita quedam quercus habens originem limitis procedentis ab ipsa in Chunnenprunne a Chunnenprunne in paludem dictam Viltzmos ab ipsa palude per medium loci dicti Grebliche usque ad viam que vulgo Schefwech dicitur Ab ipsa via in rivolum vocatum Gensbach ab ipso in flumen nomine Restie et secundum ejusdem fluentum sursum usque in Wielanstanne ubi ad partem Septentrionalem dicte possessiones Bohemiorum confinio terminantur Mons etiam vocatus Stella sicut ex sui situ infra terminos dictos probatur est connumerandus possessionibus ante dictis Ut autem omnia que predicta sunt in statu debito conserventur appendimus ad confirmationem et testimonium ipsorum Sigillum nostrum huic pagine Eis etiam qui huic facto aderant testibus annotatis Testes Normannus Hertnidus Otto Decanus Chalhohus de Valckenstein Godfridus Archipresbiter Heinricus de Petenpach Ottocherus de Watzenkyrchen Heinricus Decretista Cannonici Pattavienses Richkerus de Wesen Chunradus de Valcchenstein Heinricus de Heidendorf Waltherus de Tannberch Leutoldus de Sauerstetten Heinricus de Lonstorf Chunradus de Pazrichswanch et alii quam plures Acta sunt hec Pattavie in capella Nostra Anno ab incarnatione Domini MCLXXXXVIII Anno Pontificatus Nostri VIII pridie Kal Julij