Charter Document - 04210125

Charter Document - 04210125


Charter Number: 04210125
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1198
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In Nomine sancte et individue Trinitatis Livpoldus Dei gratia Dux Austrie et Styrie Omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum Benevolentiam quam generaliter ad Ecclesias virosque religiosos et sacra undique loca extendere debemus Ecclesiis ad nos spectantibus tanto promptius inpendere debemus quanto familiariore jure adstricti nos vobis esse videmur eo igitur intuitu met mensi Ecclesie quam ratione fundationis majori delectationis affectu amplecti debemus eiusdemque Ecclesie fratribus in transducendis bonis ipsorum apud Thelonea sive mutas nostras hoc ipsum juris donavimus quod a beate memorie Patre nostro Duce Livpoldo fratreque nostro Duce Friderico habuerunt cum et nos in bonis actibus eos imitari cupiamus videlicet ut singulis annis supra dicte Ecclesie fratres pro omnibus bonis ipsorum que apud mutas nostras transducuntur nonnisi XXXII nummos apud Steine et totidem apud Ipspurch vel quocunque muta nostra transferatur persolvant Insuper Anasi apud mutam nostram que dicitur furuart singulari nostra donatione liberum eis transitum concedimus Ut autem hoc jus nostre donationis stabile eis in posterum observetur presentem paginam scribi sigiilique nostri Karactere roborari subscriptioneque testium quorum nomina sunt hec muniri jussimus Domnus Chuonradus Cappellanus Wolfgangus Cappellanus Krafto de Ancinspach Wernhardus de Schovvenberch Wichardus Dapifer Otto de Haslouvve Heindericus de Buorf Hugo de Ottensteine Uolricus de Kunegesprunne Ortolfus de Ramensteine Datum per rnanus Uolrici Notarii apud Pledlingen super Isermos Anno Incarnationis Domini MCXCVIII XV Kal Septembris