Charter Document - 04210119

Charter Document - 04210119


Charter Number: 04210119
Cartulary Title: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1195
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Celestinus episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis suis preposito et fratribus Ranshouensis ecclesie salutem et apostolicam benedictionem Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu felicis recordacionis Innocencii pape predecessoris nostri uestigiis inherentes presencium auctoritate statuimus ut is qui locum regiminis in ecclesia Ranshouen obtinet curam quoque plebis ad eandem ecclesiam pertinentis exerceat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre constitucionis paginam infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc adtemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani iij Kal Mai pontificatus nostri anno quinto