Charter Document - 04210108
Charter Number: | 04210108 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Liupoldus dei gratia Dux Austrie omni presenti etiam et future generationi in perpetuum Quicquid uenerabilium locorum quieti confert et tuitioni hoc dignum est iussu principum conscribi atque memorie hominum tenacius comendari Ea racione presenti pagina nobis placuit annotari Qualiter Hermannus abbas de Pomgartenberge cum fratribus suis per legitimas et publicas maiorum nostrorum conscriptiones hoc est pie recordationis Liupoldi illustrissimi principis ac ducis Bawarie patrui nostri nobis euidenter demonstrauerunt quod nos hereditario successionis iure eidem uenerabili loco patrocinium exhibere debemus et indefessam contra improbos protectionem Igitur quoniam nostre congruere non ignoramus dignitati id strenue agere quod in nos piissimorum parentum transmisit deuotio cum nobis non immerito fuisse dinoscitur Ottonem nobilem uirum de Klamme filium Hermanni comitis qui prefatum monasterium usurpato patrocinandi nomine grauiter affligebat in hoc usque iudiciario ordine adducere ut nobis ius nostrum recognosceret et quod male usurpauerat in manus nostras resignaret Verum quia antedicti uiri nobilitatem honore potius augere decreuimus quam deminuere eiusdem loci uidelicet Pomgartenberge tuitionem ei comendauimus hac sane conditione ut solius diuine remunerationis non alicuius temporalis commodi respectu fratrum inibi degentium antestet necessitatibus et a uariis eos prauorum tueatur oppressionibus Quodsi abhinc quod absit idem Otto grauis eis aut uiolentus aliquatenus apparuerit liberum erit omnino predictis fratribus se ab illo penitus eximere et ad nos successoresque nostros tamquam ad legitimos patronos fiducialiter se conferre Hec autem quatinus rata semper maneant et inuiolata conscriptionem presentem et sigillo nostro signari et testibus qui interfuerunt iudicauimus roborari Sunt autem hii Chonradus comes de Pilsteine et filius fratris eius Sifridus comes Chonradus burcgrauius de Nurenberg Liupoldus comes de Plagen Ulricus de Asparn Crafto de Amzinesbach Wernherus de Griezbach Otto de Rammesberg Rudolfus de Vleze Wichardus de Seuelde Hademarus de Chunringen Wichardus de Zebingen Albertus de Pfafsteten Lutwinus de Sunnenberg Herbordus de Potendorf Ulricus de Stoce Heinricus de Imzinesdorf Pertholdus de Arnsteine Acta sunt hec anno ab incarnatione dominica MCLXXXVIII Indictione VI II Kal Junii In Villa que vocatur Mutarn Amen