Charter Document - 04210107
Charter Number: | 04210107 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego diepoldus patauiensis episcopus omnibus christi fidelibus perpetuam in domino salutem Frequenti ammonitione sacrarum scripturarum edocemur et cottidianis exemplis bonorum hominum instruimur quatenus monasteriis et locis deo dicatis intuitu diuine retributionis temporalium rerum adminiculo subueniamus ut pauperes christi terrenis curis exutos expeditos intercessores cottidianis precibus habere possimus Qvapropter dilecto et venerabili fratri nostro Heinrico formbacensi abbati et monachis ibidem deo studiose famulantibus contradidimus iure perpetuo parrochiam Sulzbach ipsis proximam cum omnibus ad eandem matricem ecclesiam pertinentibus in capellis et earum dotibus et censualibus Nomina vero capellarum sunt hec Ruzdorf Rataltsheim Wihenmertin Rothouen Prefatus uero abbas H et omnes successores eius legitime et canonice instituti liberam habeant facultatem sacerdotem sibi utilem eidem parrochie preficiendi qui populo diuina faciat et abbatis iussioni subiaceat Abbas vero et prefati monasterii fratres adhibito aduocato eiusdem loci duce dalmatie Perhtoldo donauerunt nobis de prediis suis IIII mansos et dimidium in medio dominicalium nostrorum schartenperc Luche Riutarn Chindehaim Penningen appreciantes annuatim tria talenta Quorum locorum aduocatiam memoratus dux Perhtoldus sicut prius habuerat a manu nostra ne detrimentum pateretur in hac donatione recepit Statuimus quoque ex beneplacito utrorumque tam abbatis quam nostro ut rustici in eisdem possessionibus locati non remoueantur de locis suis quamdiu stare uoluerint nobiscum cum sint de familia predicti monasterii Cum autem recedere uoluerint nulla uiolentia teneantur sed usitato iure colonum abire sinantur Post discessum vero cuiuslibet rustici unus de progenie illa licentia abbatis succedat in locum prioris ut et abbati debita iusticia in hominibus suis deferatur et possessio nostra succedente altero eiusdem generis non facile desoletur Precipue vero et ante omnia summopere flagitamus ut diem obitus nostri predicti fratres memorabiliter et deuote celebrare non negligant et quicquid uni de fratribus suis in claustro positis in uigiliis elemosinis missarum celebrationibus impendere debeant nostre paruitati exbibere studeant Ut autem hec institutio inter nos facta rata et inconuulsa longo permaneat tempore presentem paginam sigilli nostri impressione iussimus insigniri Ego Diepoldus Patauiensis episcopus ss Ego Purchardus de chambe archidiaconus ss Ego Wolfkerus prepositus de munstur ss Ego Tageno decanus ss Ego Wernherus prepositus de matse ss Ego Chunradus de Purchusen ss Ego Heinricus canonicus ss Ego Heinricus cellerarius ss Dux dalmatie Perhtoldus cum suis testis est Alkerus cum filiis suis Alckero et Heinrico Ebencino de Waldeke Arbo de mitich Ortolfus de Rumtingen Laici vero testes sunt hii Albreht et frater eius Alram de chambe Walchun et Rapot filius eius de stain Chunrat de Rote Ditricus de Pomgarten et frater eius Heinricus Poto de massingen Ebo de Possenmunster Chunradus de Amzinespach Hademar de Ahchusen Alber de vihouen Chadelhous de Valchenstain Waltherus de tanneperc Richerus de Wesen Acta sunt hec patauie anno ab incarnatione domini MCLXXXVIII Indictione VIII XVIIII Kalend Septembris