Charter Document - 04210105
Charter Number: | 04210105 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Otacher Dei Gratia Dux Styriensis Isenrico venerabili Admontensi Abbati et toti Congregationi in perpetuum Pro adipiscenda Dei gratia et eterne beatitudinis in futurum gloria servorum Dei et ancillarum indigentiam alleviare cupientes Admontense monasterium cum rebus et personis in terra nostra existentibus in defensionis nostre tuitionem suscipimus et pro salute omnium parentum nostrorum prefatum Monasterium auxilii nostri munimine deinceps tam per nosmet ipsos quam per ministeriales nostros fideliter roboramus Notum igitur esse volumus cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus quod possessiones in Enstal circa Muram in Marchia in Austria vel ubicumque a parentibus seu ministerialibus nostris pro redemptione animarum eidem monasterio collatas potenti manu iterata traditione confirmamus Et in hujus traditionis irrefragabile robur quorundam prediorum propria nomina subjungimus quorum primum est a patre meo traditum alpis que dicitur Scobern seu Lavende et silva ei adjacens cum omnibus terminis suis et quod nos propria manu tradidimus et silva que est inter Vokhir et Kamniz et Lofniz usque ad Alpem Predium ad Mirtscaren quod mater mea in testamento tradidit Predium ad Mutarn et Gruebe a Domina Gisila Nobili femina per manum Patris mei traditum in testamento cujus usum hactenus habuimus divino intuitu remittimus Et a ministerialibus nostris tradita ut sunt hec In Enstal ad Lichenperge mansus Sednich I mansus Ad Mitternperg dimidius mansus Zeizenperh unus Wizenpach unus et dimidius Item ibidem curtis una Sundermeningen curtis una Chienovve unus mansus Pars predii ad Haginperch Sevvin dimidius mansus In Bavvaria ad Geroldisperge tria beneficia Hezzemanisdorf duo Stadele septem ad Warte I mansus juxta fluvium Chremse curtis una Dratina curtis una et mansus unus Wiztra curtis una Rute juxta Welpe curtis una Locus curtis apud vicum forensem Ense In valle Palta ad Grieze curtis una Predium ad Siginsdorf juxta Muram ad Chrovvat tres mansus et curtis una apud S Benedictum curtes due pars predii ad Lobnich Treviach mansus unus et dimidius Chichelvvanch duo mansus et ad Precha unus In Marchia predium Ladersdorf Padebrunne curtis una ad Sulze tres mansus Hizzendorf duo Ilsungesdorf duo Hetesdorf Olsmiz sex Wachrain unus mansus Paldungesdorf juxta Rabniz novem Ultra Diepoldisperge unus in Gocelinsperg octo Predium Liuzinsdorf In Austria quecumque apud Wurfilach et Potschach monasterium possidet Ad Pirchenvvanch duo mansus Wartperge unus Mitterndorf unus Item juxta Muram ad Sicze mansus unus et molendinum Predium ad Scavvisdorf Oberndorf curtis una Havenarn unus mansus Zuchedol dimidius et si qua sunt alia quam in predictis universaliter comprehendimus De Cetero pro honore Beatissime Marie semper Virginis Domine mee et Sancti Blasii martyris cunctis Ministerialibus nostris suisque sequacibus perpetuam licentiam indulgemus ut quando et quantumcunque de suis prediis pro redemptione animarum suarum eidem Coenobio conferre voluerint sine porrectione nostre manus sicut monasteriis in nostro fundo positis liberam deinceps de jure tradendi habeant potestatem His etiam addimus ut quecumque impendia gratie a nostris antecessoribus sive a nobis prefato cenobio hactenus collata sunt inconcussa inposterum permaneant scilicet ut in omnibus locis ditionis nostre a fratribus predicti monasterii jus telonei non exigatur Sed et per castra vel vicos per clusas per pontes et quascumque terre nostre vias liberum habeant transitum sicut a Patre meo eis indultum novimus et a serenissimo Domino Imperatore Friderico semper Augusto confirmatum novimus Ipsius preterea Auctoritate et nostra statuimus ut quemadmodum sub avo patre meo idem Coenobium ab omni judicum vel preconum nostrorum gravamine liberum mansit et immune sic et deinceps in perpetuum ab omni fidelium et ministerialium nostrorum seu quorumlibet potestatis nostre hominum infestatione prescripti cenobii fratres et homines securi infra vallem ipsorum nec judiciorum nec ullius exactionis occasione inquietentur Similiter in omnibus possessionibus ipsorum sub nostra tuitione constitutis nec sub advocatie nostre nomine nec cujuspiam juris vendicatione alicui nostrorum liceat in placitorum bannorum modiorum vel pecudum exactione ipsos molestare sed sicut hactenus a progenitoribus meis ad Nos transmissum est pro salute anime ac nostre dilectionis intuitu illos omnes nostri tueantur et defendant Preterea usum piscandi in Palta de Zedelze in Anesum sicut prius habuerunt in venationibus liberam insecutionem canum suorum post feras de suis saltibus in nostros fuga aberrantes indulgemus Et ne hujus scripti paginam in posterum quisquam successorum nostrorum violare presumat sigillo nostre auctoritatis ea communimus Nomina quoque fidelium et ministerialium nostrorum quibus presentibus et faventibus ista conscripta sunt in testimonium acte rei subjungimus Rudolfus de Chindeberg homo liber et Nobilis Gundaker de Styre Albertus de Eppinstain et filius ejus Lantfrancus Herrandus de Wildonie Ditmarus de Liehtenstain Gerungus de Strechovve Gerungus de Stutarn Lantfridus de Ramnstain Fridericus de Petovve Ludvvicus de Slirbach Arnoldus de Wartinbuch Liupoldus frater Ducis Heinricus de Sancta Margareta et filius ejus puer de Marchpuch Duringus de Emeberge Dietmarus de Putinovve et frater ejus Ulricus Gotfridus de Lind Hervvicus Boemus Marhquardus de Starchinberh Marquardus de Posenvvanch Engilscalcus Hucinger Eberhardus de Ternberge Fridericus de Mirsdorf Ulricus de Holzhusen et frater ejus Etich Helmvich de Wenge Hartnidus de Ovvenstein frater Hartnidi de Ort Bernhardus de Rukerspurch Manegoldus de Henneberch Heinricus de Trabstetin Heinricus de Tann Almarus de Pubenhoven Warmunt de Ense Richerus de Uverses Inibrich de Losinstain Dietmarus de Uvizzenchirchen Volcholdus de Eppenstain Meinhardus de Wildonie Richerus Bavvarus Chunradus Schure Otaker Schieke Rudigerus Meise Ekebertus de Steveninge Reinherus et frater ejus Otaker de Tene Ortolfus de Chersperg Ekhardus de Grece Ekhardus de Lasnich Ekhardus junior Guntherus frater ejus Egilolfus de Mitterdorf Ortvvinus servus Ducis Olscalcus de Salzpurh Svvichardus de Haginperge Actum in loco Admontensi VI Kal Januarii Anno Incarnationis Domini Millesimo Centesimo LXXXVI Indict IIII regnante Gloriosissimo Romanorum Imperatore Friderico Anno Regni ejus XXXV Imperii XXXII feliciter amen