Charter Document - 04210104
Charter Number: | 04210104 |
---|---|
Cartulary Title: | Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540 - 1399 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Otakarius Dux Stire omnibus fidelibus Inperpetuum Divinis et humanis legibus docemur ac proprie nature disciplina commonemur nostrorum Saluti consulere et eorum utilitati tam modo quam inposterum prouidere Uita namque cujuslibet hominis diuitis siue pauperis incerta transit et instabilis ideoque quemlibet ante mortem deliberare decet quid cui qualiter relinquat quod post mortem retinere non ualei Et quia deus sola dignatione sue misericordie primo parentibus nostris deinde nobis magnam contulit in hominibus et rebus gloriam Sollicitudinem habuimus non minimam cum non haberemus heredem cui omnia nostra cederent in hereditatem Communicato igitur meliorum nostrorum prudenti consilio nobilissimum Strennuissimum Fidelissimumque ducem austrie Leobaldum consanguineum nostrum si sine herede decesserimus Successorem nobis designavimus Cuius prouincia cum nostre sit contigua sub unius pacis ac principis facilius valeat utraque moderari iusticia Quem quia nobis amicissimum fore credimus quam diu uixerit nichil mali in nos et nostro eum moliri satis confidimus Ueruntamen ne aliquis de successoribus suis paterni moris Simul et mutue familiaritatis obliuiscens in ministeriales et prouinciales nostros impie crudeliterve presumat agere iura nostrorum secundum petitionem ipsorum scripto statuimus comprehendere ac priuilegio munire Inprimis siquidem statuentes ut si idem dux et filius eius Fridericus quibus nostra designavimus nos superuixerint qui ducatum tenuerit deest Austrie ducatum quoque regat Styrie ceteris fratribus super hoc deest nullo modo litigantibus Idem dux petitiones ecclesiarum aduocatias monasteriorum a parentibus nostris fundatorum sine Sub aduocatis manv sua teneat Dominicalia munitiones terram ministeriales integraliter possideat nisi forte petitione parentum ex multis filiis unum contingat transferri alias causa maioris emolumenti benigna permissione domini Quicunque de Stiria vel austria contraxerint matrimonia eius prouincie ius habeant in qua habitant Si stirensi intestatus obierit iure succedat heredis qui proximus fuerit sanguinis Lis exorta uel altercatio super quolibet negocio inter Stirenses non campione sed probabilium et certarum personarum credibili dirimatur testimonio Quandocunque querimonia super prediis fuerit habita eiusmodi questio coram iudicibus terminetur probatorum ac credibilium testium fideli testimonio In beneficiis nullam molestiam que uulgo aneuelh uocatur sustinere cogantur Sed etiam qui filios non habuerint filiabus beneficium dimittere non prohibeantur Beneficia ab aliis dominis aquisita Si a duce austrie in proprietatem fuerint empta ei non auferat qui ivre beneficii possideat De prediis que duci austrie post obitum nostrum designavimus interim si ex his fidelibus ministerialibus ac propriis nostris dederimus ratum esse decernimus Ministerialis stirensis alii stirensi predia sua uendat uel etiam gratis tribuat Similiter quicunque se convertere et de reditibus suis quod conveniens fuerit Deo conferre disposuerit in claustris subter nominatis cum licentia nostra facere poterit Scilicet Trunchirchen Garsten Glunic Admunt Seccowe Uitringe Sancti pauli Oziach Rune Uallis Sancti Johannis Siste Vorowe Hospitalis incerwalt Lambach Uormbach Sancti Lamberti ex quibus quedam aui et parentes nostri fundauerunt omnia autem in multis nobis ministrauerunt Cuicunque de nostris super querimoniam suam iusta sententia coram nobis non fuerit terminata eam habeat optionem quatenus coram duce Austrie suam renouet causam Dapiferi pincerne Camerarii marscalci qui de nostris sunt intranti partes Stirie duci austrie singuli cum suis subiectis per officia sua ministrent ea disciplina qua nobis et parentibus nostris ministraverunt Petendi curiam imperatoris aut in expeditionem eunti dicti officiarii paribus ebdomadibus paribus diebus paribusque sumptibus seruiant sicut et hii qui de austria seruiunt Ab infestationibus et exactionibus quas per precones austrie fieri cognouimus terram nostre ditionis sicut actenus extitit exemptam esse decernimus Quisquis ergo ille fuerit qui rerum summam post nos habuerit circa nostros uidelicet claustrales ministeriales conprouinciales hanc formam petitione eorum conscriptam modeste conseruabit Quod si spreta equitate clementer gubernare despexerit sed quasi tyrannus in nostros se erexerit appellandi et adeundi imperatoris curiam et pertendenti per hoc priuilegium suam coram principibus iustitiam irrefragabilem habeant licentiam Acta sunt hec anno dominice incarnationis Millesimo Centesimo Octuagesimo Sexto indictione quarto Concurrentium secundo Sexto decimo Kalendarum Septembrium Die dominica Luna XXVIII In monte sancti Georgii Apud anesim forum Ubi asciti in testimonium sunt presentesque fuerunt uidentes et audientes qui nominatim subiunguntur Chunradus comes de pilsteine Sifridus comes de morlen Heinricus et Sighardus comites de Scalah Sifridus et Otto de Liuboowe Liupoldus et Heinricus de plaien Chunradus de dormberch Albreht et Alram de chambe Wernhardus de hagenowe Wernhart de Scowemberch Engilbertus de planchenberc Hademar de chufarn Wernhart de griezbach Fridarich de perge Eggebreht de pernegge Otto comes de clamme Otto de lengimbach Heinrich pris Albreht de Wihstberch Liutolt de gutemberc Chunrat et Rudolf de chindeberc Wichart de charlsperch Rudolf de vlece Eberhart derlach Preterea adicimus de nostris ut qui in fundo suo ecclesiam construere uelit construat uel parocchie sue aliquid conferre conferat Capellanos et clericos nostros sessionem proximam nobis in mensa sicut a patre nostro habuerunt habere uolumus et ne de hospiciis suis per marscalcum expellantur interdicimus Temporibus Friderici Imperatoris hic est et Alberti Salzburgensis Archiepiscopi hec patrata sunt C nostros in sua potestate habeant adeo quodsi etiam regni gratiam amiserint a nobis sibi collatos amittere non ualeant Postmodum quicunque de suis nepotibus sibi succedentibus Si dux idem sine filio decesserit Ministeriales nostri ad quemcunque uelint diuertant